2534. Quod `quia propheta ille' significet quod sic doceretur, constat (c)a significatione `prophetae'; propheta in Verbo multoties legitur, et in sensu litterae significat illos quibus revelatio, tum abstracte ipsam revelationem, sed in sensu interno significat docentem, tum abstracte ipsam doctrinam; et quia Dominus est, ut dictum, ipsa doctrina, seu Verbum quod docet, Ille `Propheta' nominatur, sicut etiam apud Mosen, Prophetam e medio tui, e fratribus, sicut me, suscitabit Jehovah Deus tuus, huic oboedietis, Deut. xviii 15, 18;
`sicut me' dicitur quia Dominus per Mosen, aeque ac per Abrahamum, Isacum, Jacobum, Davidem, et plures repraesentatus est; et quia exspectaverunt Ipsum, ideo {1} apud Johannem, Homines videntes, quod fecit signum Jesus, dixerunt, Qui hic est revera Propheta, qui venturus est in mundum, vi 14. [2] "Quia Dominus in supremo sensu est Propheta, et `testimonium Jesu est spiritus prophetiae,' Apoc. xix 10,(n) inde est quod `propheta' i sensu interno Verbi significet docentem, tum abstracte doctrinam quod ab his locis manifeste constare potest; apud Lucam, Tu puer propheta Altissimi vocaberis, i (x)76;
ita Zacharias de Johanne Baptista filio, qui quod non fuerit propheta, sed praeparans viam docendo et evangelizando de Adventu Domini ipse dicit, Quaesiverunt illum, Quid es? an Elias es tu? sed dixit, Non sum. An propheta es tu? respondit Non; quare dixerunt illi, Quis es?... dixit, Ego vox clamantis in deserto, rectam facite viam Domini, Joh. i 21-23 [3] apud Matthaeum, Multi dicent in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus? vii 22;
ubi quod `prophetare' sit docere, patet: apud Johannem, Oportet te rursus prophetare super populos, et gentes, et linguas, et reges multos, Apoc. x 11;
`prophetare' pro docere; quid `populi, gentes, linguae, reges,' passim dictum et ostensum est: apud eundem, Gentes civitatem sanctam conculcabunt menses quadraginta duos, dabo autem duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos sexaginta, induti saccis, xi 2, 3;
ubi etiam `prophetare' pro docere: apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Vide, dedi te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tuus, Exod. vii 1;
ubi `propheta' pro docente aut dicente quod Moses dicturus: apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, iii 1;
[4] `prophetabunt' pro docebunt: apud Esaiam, Effudit super vos Jehovah spiritum soporis, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit, et facta vobis visio omnium, sicut verba libri obsignati, quem dant scienti litteras, dicendo, Lege quaeso istum, et dicet, Non possum, quia obsignatus est, xxix 10, 11;
ubi per `prophetas' intelliguntur illi qui verum docent, et `videntes' qui verum vident, qui `obtegi' dicuntur cum nihil veri sciunt et nihil veri vident; quia prophetae antiquis temporibus dicebantur qui docebant, ideo quoque `videntes' dicti [sunt], quia `videre' significabat intelligere, n. 2150, 2325; quod dicti `videntes,' videatur {2} 1 Sam. ix 9; 2 Sam. xxiv 11; tum quoque `viri Dei' ex significatione `viri,' [de qua] n. 158, 265, 749, 915, 1007, 2517; quod dicti `viri Dei,' videatur 2 Reg. i 9-16; iv 7, 9, 16, 21, 22, 25, 27, 40, 42; v 8, 14, 20; xiii 19; (x)xxiii. 16, 17. [5] Quod per `prophetas' in sensu interno significentur {3} docentes, constat apud Jeremiam toto capite xxiii, et apud Ezechielem toto capite xiii ubi de prophetis in specie agitur, tum etiam multis in locis alibi ubi nominantur: inde etiam per `pseudoprophetas' significantur illi qui falsa docent, ut apud Matthaeum, In consummatione saeculi, multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos,... surgent falsi christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna, et in errorem inducent, si possibile, etiam electos, xxiv 11, 24; Marc. xiii 22;
ubi per `pseudoprophetas et falsos prophetas' non alii significantur; similiter per `pseudoprophetam' in Apoc. xvi 13; xix 20; xx 10. [6] Quantum obscuratur sensus internus Verbi ab ideis quae captae sunt ex repraesentativis Ecclesiae Judaicae, inde quoque constare potest quod quoties memoratur propheta in Verbo, ilico obveniat idea prophetarum quales fuerunt illo tempore, quae idea multum obstat ut appercipiatur quid per illos significatur; at quo quis sapientior est, eo facilius idea ex repraesentativis illis capta removetur; ut pro exemplo, ubi templum memoratur, qui sapientius cogitant, non percipiunt templum quod Hierosolymae, sed templum Domini; ubi mons Zionis vel Zion, non illud quod fuit Hierosolymae, sed regnum Domini; et ubi Hierosolymae, non illam quae fuit in tribu Benjaminis et Jehudae, sed Hierosolymam sanctam et caelestem. @1 inde.$ @2 constare potest.$ @3 intelligantur.$