Arcana Coelestia (Elliott) n. 2528

Previous Number Next Number See English 

2528. `Dixit ad eum Deus in somnio': quod significet perceptionem minus obscuram, constat ab illis quae supra n. 2514 dicta et explicata sunt. Quod in hoc capite dicatur `Deus,' non autem `Jehovah,' modo in versu ultimo, est causa quia agitur de spiritualibus, hoc est, doctrinalibus fidei, tunc enim `Deus' nominatur, cum autem agitur de caelestibus, seu amore et charitate, tunc nominatur `Jehovah videatur n. 709, 732, 2001.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church