Arcana Coelestia (Elliott) n. 2516

Previous Number Next Number See English 

2516. Quod `ecce tu morieris propter mulierem' significet quo doctrina fidei nulla foret si quoad illa quae ibi, consuleretur rationale, constat ex significatione `Abimelechi' qui hic est `tu,' quod sit doctrina fidei; ex significatione `mori' quod sit nullum fieri; et a significatione `sororis' quae hic vocatur `mulier,' quod sit rationale, de qua n. 2508; [2] exhinc nunc, `quod Abimelech moreretur propter mulierem' (x)significat quod doctrina fidei nulla fieret si consuleretur rationale. Quod nulla doctrina fidei ex rationali, causa est quia rationale est in apparentiis boni et veri, quae apparentiae non sunt vera in se {1}, ut ostensum prius n. 2053, 2196, 2203, (x)2209: praeterea rationale sub se habet fallacias, quae sunt ex sensualibus externis confirmatis per scientifica, quae umbram inducunt istis veri apparentiis; est {2} rationale quoad maximam partem mere humanum, ut quoque ex ejus nativitate constare potest; inde nunc est quod ex illo nullum doctrinale fidei auspicari, minus condi possit; sed erit ex Ipso Divino (c)et Divino Humano Domini, inde ejus origo, et quidem in tantum ut Dominus sit ipsa doctrina, quare etiam in Verbo nominatur Verbum, (t)veritas, lux, via, {3} janua; et quod arcanum, omne doctrinae est ex Divino Bono et Divino Vero, et habet in se conjugium caeleste; doctrinale quod id in se non habet, non est doctrinale genuinum fidei; inde est quod in singulis Verbi, unde doctrina, sit instar conjugii, videatur n. 683, 793, 801. [3] Apparet quidem doctrina fidei in sensu litterali seu externo Verbi, quod ex rationali multa habeat, immo ex naturali, sed hoc est ex causa quia Verbum est pro homine, cui sic accommodatum est, sed usque in se est spirituale ex origine caelesti, hoc est, ex Divino Vero conjuncto Divino Bono. Quod doctrina nulla fieret si quoad illa quae ibi, consuleretur rationale, ab exemplis illustrabitur in sequentibus. @1 i sed modo apparent sicut vera.$ @2 estque.$ @3 i et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church