2514. `In somnio noctu': quod significet obscuram, nempe perceptionem, constare potest a significatione `somnii,' et simul `noctis'; somnium cum agitur de perceptione, significat obscurum quid respective ad vigiliam, et magis cum dicitur `somnium noctu': quod obscura dicatur perceptio prima Domini, causa est quia in {1} humano quod exueret et cujus umbras discuteret; perceptivum Domini tametsi ex Divino, usque fuit in humano, quod tale est ut ipsam lucem non statim recipiat, sed successive sicut discutiuntur umbrae quae ibi; quod se redegerit in minus obscurum quoad doctrinam fidei, significatur per quod iterum `venerit Deus' ad Abimelechum in somnio, ubi non memoratur nox, vers. 6; et quod dein in claram perceptionem, significatur per quod `mane surrexit Abimelech in matutino,' vers. 8. @1 ex.$