2511. `Et accepit Saram': (x)quod significet affectionem consulendi rationale, constat ex significatione `Sarae ut sororis' quod sit verum rationale, de qua n. 2508, tum ex `accipere illam' quod sit affectioni erga illam, ita in sensu interno, affectionis consulendi rationale. Quae in hoc versu continentur, involvunt primam cogitationem Domini de doctrina fidei, num conduceret consulere rationale, vel non; quod prima talis cogitatio esset, causa est quia Dominus secundum omnem ordinem Divinum progressus est, et quicquid {1} fuit humanum in quod natus et quod traxit a matre, hoc exuere debuit ut indueret Divinum; ita etiam hoc humanum, num {2} in doctrinalibus fidei consuleretur rationale. @1 quicquid enim.$ @2 A d num i quod.$