2498. {1} SENSUS INTERNUS
Quod haec historica, sicut omnia reliqua quae sunt Verbi, arcana Divina involvant, constare potest ex eo quod Abraham nunc iterum dixerit uxorem suam esse sororem, nam simile factum fuit cum venit in Aegyptum, dixit enim tunc ad Saram, `Dic quaeso, Soror mea tu,' Gen. xii 13: nec solum Abraham, sed etiam Isacus cum venit Gerarem, dixit etiam ille quod Rebecca uxor ejus esset soror, `Quaesiverunt viri loci de uxore ejus, et dixit, Soror mea es Gen. xxvi 6, 7: in quibus capitibus etiam plura similia occurrunt; sic ut ter talia historica relata sint, quod absque arcana causa in sensu, interno, nusquam factum fuisset. @1 This [ ] is omitted in first draft (see note p. 330).$