Arcana Coelestia (Elliott) n. 2483

Previous Number Next Number See English 

2483. {1} Quaedam in statum missa, in quo fuit dum in mundo cum molita facinus, et tunc singula cogitationum et singula colloquii cum alia sicut in claram diem prodibant. Quaedam ex sirenum turba, quia sustinuit negare quod talis fuerat in vita corporis, in statum memoriae corporeae missa est, et tunc adulteria et flagitia ejus, quae vix alicui nota fuerunt dum vixit, aperiebantur, et recitabantur in serie, paene ad centena, ubinam fuerat, cum quibus adulterata quid tunc molita, et haec omnia ita ad vivum sicut in aperta die, ita convicta: talia producuntur cum quis se exculpare vult quod talis fuerit, et quidem ad vivum cum sanguinis circumstantiis. @1 A has 2484, 2485, missing 2483; I as here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church