2462. `Quia timuit habitare in Zoar': quod significet quia ex affectione veri non amplius spectare bonum posset, constat a {1} significatione `Zoaris' quod sit affectio veri, n. 2439; quae cum vastata inde non amplius spectare bonum potest; timor etiam tunc est pro omni vero, nam hoc contrariatur bono amoris impuri. @1 constare potest ex.$