Arcana Coelestia (Elliott) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. Quod 'bestia et fera agri' significent affectiones, constare potest ab iis quae de bestia et fera prius dicta sunt n. 45, 46; quibus addere licet quod apud Davidem, Pluviam benevolentiarum agitare facis Deus; hereditatem tuam [et] laborantem, Tu confirmas illam: fera tua habitabunt in ea, Ps. lxviii 10, 11 [A.V. 9, 10];

ubi etiam 'fera" pro affectione boni, quia habitabit in hereditate Dei. Quod hic 'bestia et fera agri' dicatur, sicut etiam in capite ii 19, 20, sed in capite i, 24, 25, 'bestia et fera terrae,' causa est quia agitur de Ecclesia, seu homine regenerato; in capite primo autem de non Ecclesia seu de homine regenerando; nam 'ager' est vox quae applicatur Ecclesiae seu regenerato.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church