2459. `Ascendit Lot e Zoar': quod significet cum non amplius in affectione veri essent, constat a significatione `Zoaris' quod sit affectio veri, de qua n. 2439, et quia sequitur quod `habitavit in monte, quoniam timuit habitare in Zoar,' significatur cum non amplius in affectione veri essent, et hoc quia omne bonum veri vastatum est, ut constat a vers. 26. Hic nunc quintus status Ecclesiae quae per `Lotum' repraesentatur, describitur, qui est quod postquam nulla amplius affectio veri, bonum quoddam impurum, seu bonum falsi, se infundat.