Arcana Coelestia (Elliott) n. 2449

Previous Number Next Number See English 

2449. Quod `evertit urbes illas' significet quod ab illis separarentur omnia vera ut modo falsa iis essent, constat ex significatione `urbium' quod sint doctrinalia, ita vera, nam haec sunt doctrinalium, de qua n. 402, 2268, 2428, quae `everti' dicuntur cum falsa pro veris sunt, hic cum separata ab illis omnia vera, tum quoque omnia bona de quibus etiam in hoc versu, quia agitur de statu ultimo eorum qui intra Ecclesiam in falsis et malis sunt; status eorum quoque talis fit: ut sciatur qualis, paucis dicendum; [2] qui in alteram vitam veniunt, omnes in similem vitam quam habuerunt in corpore, reducuntur; et dein apud bonos separantur mala et falsa, ut per bona et vera eleventur a Domino in caelum; at apud malos separantur bona et vera, ut per mala et falsa ferantur in infernum, videatur n. 2119, prorsus secundum verba Domini apud Matthaeum, Quicumque habet, dabitur illi, ut abundantius habeat; quicumque vero non habet, etiam quod habet, auferetur ab eo, xiii (x)12:

et alibi apud eundem, Habenti omni dabitur, ut abundet; ab eo autem qui non habet, auferetur ab eo, xxv (x)29; Luc. viii 18; xix 24-26; Marc. iv 24, 25;

quae etiam significantur per haec quae apud Matthaeum, Sinite una crescere utraque usque ad messem, et erit in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate {1} ea in fasciculos ad comburendum ea; triticum vero congregate in horreum meum:... messis consummatio saeculi est, quemadmodum colliguntur Zizania, et igne comburuntur sic erit in consummatione saeculi, xiii 30, 39, 40:

tum quae dicta sunt de Sagena jacta in mare, et varii generis pisces contrahente, quod dein colligerentur bona in vasa, et mala foras ejicerentur, et quod sic futurum in consummatione saeculi, ibid. vers. 47-50;

quid `consummatio' et quod simile involvat quoad Ecclesiam, videatur n. 1857, 2243. [3] Causa separationis malorum et falsorum apud bonos est, ne pendeant inter mala et bona, sed ut per bona eleventur in caelum; et causa separationis bonorum et verorum apud malos es ne per aliqua bona quae apud eos, seducant probos, utque secedant per mala inter malos qui in inferno; nam talis est communicatio omnium idearum cogitationis et affectionum in altera vita, ut bona communicentur cum bonis, mala cum malis, n. 1388-1390, quare nisi separarentur, inde damna innumerabilia, praeter quod aliter nulla consociatio fieret; cum tamen exquisitissime omnia consociata sunt, in caelis secundum omnes differentias amoris in Dominum ac amoris mutui, et inde fidei, n. 685, 1394, et in infernis secundum omnes differentias cupiditatum, et inde phantasiarum, n. 695, 1322. (m)Sed sciendum quod separatio non sit plenaria ablatio, nulli enim prorsus aufertur quod habuit.(n) @1 So A, colligite I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church