2428. `Ecce quaeso urbs haec propinqua ad fugiendum illuc': quod significet quod liceret ex vero fidei, constat a significatione `urbis' quod sit doctrinale, ita verum fidei, de qua n. 402, 2268: `propinqua' dicitur quia verum affine est bono, quare `fugere illuc' significat quod {1} liceret ex illo, quia non posset ex bono, n. 2422. @1 i ut.$