2418. Quod `ne consistas in omni planitie' significet quod non in ullo eorum moraretur, constat a significatione `planitiei' quod sit omne doctrinalis, de qua mox: quomodo se habet quod non moraretur in ullo eorum, dicetur ad vers. 26, ubi de uxore Loti, quod respexerit post eum. Quod `planities' in Verbo significet omnia doctrinalis, constat apud Jeremiam, Veniet vastator ad omnem urbem, et urbs non evadet, et peribit vallis, et perdetur planities, xlviii 8;
`urbs' pro doctrinali falso, `planities' pro omnibus quae sunt istius doctrinalis: apud Johannem, Quando consummati {1} fuerint mille anni, solvetur Satanas e custodia sua, et exibit ad seducendum gentes [quae in quatuor angulis terrae', Gogum et Magogum, ut congreget eos in bellum, quorum numerus sicut arena maris; ascenderunt itaque super omnem planitiem terrae, et circumdederant castra sanctorum, sed descendit ignis a Deo e caelo, et consumpsit eos, Apoc. xx 7-9;
ubi `Gogus et Magogus' pro iis qui in cultu externo absque {2} interno, sic facto idololatrico, n. 1151; `planities terrae' pro Ecclesiae doctrinalibus quae illi vastant {3}, `castra sanctorum' pro bonis (o)amoris et charitatis; `consumpti igne a Deo e caelo' similiter se habet ac cum viris `Sodomae et Amorae,' vers. 24: praeterea doctrinalia charitatis vocantur `urbes montis,' et doctrinalia fidei `urbes planitiei,' apud Jeremiam xxxiii 13. @1 consumti I.$ @2 separato ab.$ @3 vastabunt.$