Arcana Coelestia (Elliott) n. 2404

Previous Number Next Number See English 

2404. Vers. 15. Sicuti{2} aurora ascendit, et ad festinandum adigebant angeli Lotum, dicendo, Surge, accipe uxorem tuam et duas filias tuas inventas, ne forte consumaris in iniquitate urbis. `Sicuti aurora ascendit' significat cum regnum Domini appropinquat: `ad festinandum adigebant angeli Lotum' significat quod Dominus detineret eos a malo et teneret in bono: `dicendo, Surge, accipe uxorem tuam, et duas filias inventas' significat verum fidei et affectiones veri et boni; `inventae' sunt quod separatae a malo: `ne forte consumaris in iniquitate urbis' significat ne perirent a malis falsi. @2 Et sicut I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church