2386. Vers. 12. Et dixerunt viri ad Lotum, Adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco. `Dixerunt viri ad Lotum' significat quod Dominus advertat eos qui in bono charitatis sunt: `adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco' significat quod omnes qui in bono charitatis, et omnia quae ejus, salvarentur, etiam qui in vero fidei, si a malo recederent; `generi' sunt vera associata affectionibus boni, hic associanda; `filii' sunt vera; `filiae' affectiones boni et veri; `omnis qui in urbe' est quicquid trahit aliquid de vero; `locus' est status mali.