2384. `A parvo usque ad magnum': quod significet in particulari et communi, constat (c)a significatione eorum in sensu interno quando praedicantur de rationalibus et inde doctrinalibus, quae per `viros qui januae domus' significantur; particularia enim et communia similiter se habent, sunt enim particularia sicut `parva,' et communia particularium sicut `magna'; quid particularia respective ad communia, et quomodo se habent, videatur n. 920, 1040, 1316.