Arcana Coelestia (Elliott) n. 2348

Previous Number Next Number See English 

2348. `A puero et usque ad senem': quod significet falsa et mala recentia et confirmata, constare potest a significatione `pueri' et `senis' cum praedicantur de falsis et malis; quod nempe `pueri' sint quae nondum adoleverunt, ita recentia, `senes' {3} quae ad multam aetatem pervenerunt, ita confirmata; alibi etiam puer et senex in simili sensu {1} in Verbo occurrunt, ut apud Zachariam, Adhuc habitabunt {2} senes mares, et senes mulieres in plateis Hierosolymae,... et plateae civitatis implebuntur pueris et puellis, ludentibus in plateis, viii 4, 5;

ubi `Hierosolyma' pro regno Domini et Ecclesia, n. 402, 2117; `plateae' pro veris ibi, n. 2336; ita `senes mares' pro confirmatis veris, `senes mulieres' pro confirmatis bonis, `pueri ludentes in plateis' pro recentibus veris, et `puellae' pro recentibus bonis ac eorum affectionibus et inde laetitiis; inde patet quomodo caelestia et spiritualia mutantur in historica dum in mundana quae sunt sensus litterae, delabuntur, in quo sensu vix aliter apparet, quam quod intelligendi sint senes, pueri {3}, mulieres, puellae {3}: [2] apud Jeremiam, Effunde super parvulum in platea Hierosolymae, et super coetum juvenum pariter, quia etiam vir cum muliere capientur, senex cum pleno dierum, vi 11;

ibi `platea Hierosolymae' pro falsis quae regnant in Ecclesia, n. 2336, quorum recentia et adulta vocantur `parvulus et juvenes'; vetusta et confirmata vocantur `senex et plenus dierum': apud eundem, Dispergam in te equum et equitem ejus, et dispergam in te currum et vectum in eo; et dispergam in te virum et mulierem: et dispergam in te senem et puerum, li 21, 22;

[3] ibi similiter `senex et puer' pro vero confirmato et recenti: apud eundem, Ascendit mors in fenestras, venit in palatia nostra, ad exscindendum parvulum in platea, juvenes e vicis, ix 20;

ubi `parvulus' pro veris quae primum nascuntur, quae exscinduntur cum `mors venit in fenestras et {4} palatia,' hoc est, in intellectualia et voluntaria; quod `fenestrae' sint intellectualia, videatur n. 655, 658; quod `palatia seu domus' voluntaria, n. 710. @1 Before puer et senex.$ @2 habitabant I.$ @3 i et.$ @4 i in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church