Arcana Coelestia (Elliott) n. 2323

Previous Number Next Number See English 

2323. Quod `vespera' sit tempus visitationis, constat a significatione `vesperae': status Ecclesiae in Verbo comparantur et temporibus anni et temporibus diei; temporibus anni, nempe ejus aestati, autumno, hiemi et veri; temporibus diei, nempe ejus meridie vesperae, nocti et mane; similiter enim se habent. Status Ecclesiae qui `vespera' dicitur, est cum nulla amplius charitas, proinde cum nulla fides, incipit esse, ita cum Ecclesia desinit esse; haec vespera est quam sequitur nox, videatur n. 22; et est quoque cum charitas elucet, proinde cum fides, ita cum Ecclesia nova exoriatur; haec vespera est diluculum ante mane, videatur n. 883; ita `vespera' significat utrumque. Providetur enim a Domino, cum Ecclesia desinit esse, quod nova exoriatur, et hoc eodem tempore, nam absque Ecclesia alicubi in orbe, non subsistere potest genus humanum, quia nulla foret ejus conjunctio cum caelo, ut n. 468, 637, 931, 2054 ostensum est. [2] In hoc capite agitur de utroque statu Ecclesiae, nempe de ortu novae Ecclesiae, quae repraesentatur per `Lotum,' ac de interitu veteris, quae significatur per `Sodomam et Amoram,' ut constare potest a contentis [n. 2312-6]; inde est quod hic dicatur quod duo angeli venerint (o)Sodomam in vespera; et quod memoretur quid factum in vespera, vers. 1-3, quid in nocte vers. 4-14, quid mane seu surgente aurora vers. 15-22, et quid postquam sol egressus vers. 23-26. [3] Quia `vespera' illos status Ecclesiae significat, etiam significat visitationem quae praecedit judicium, nam cum imminet judicium, hoc est, salvatio fidelium et damnatio infidelium, tunc praecedit visitatio seu exploratio quales sunt, hoc est, num aliqua charitas et fides; haec visitatio fit `in vespera,' quare etiam ipsa visitatio vocatur vespera, ut apud Zephaniam, Vae habitatoribus tractus maris, genti Kerethim, verbum Jehovae contra vos, Canaan, terra Philistaeorum, et perdere faciam te, usque ut nullus habitator; reliquiae domus Jehudae pascent in domibus Ashkelonis, in vespera cubabunt, quia visitabit eos Jehovah Deus eorum, et reducet captivitatem eorum, ii 5, 7.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church