Arcana Coelestia (Elliott) n. 2321

Previous Number Next Number See English 

2321. Quod judicium sit Divino Humano et Sancto procedenti Domini, ita se habet: quod salvari non potuerit genus humanum amplius, nisi Dominus venerit in mundum et univerit Essentiam Divinam Essentiae Humanae; nam absque Humano Domini Divino facto non ad {1} hominem magis pertingere potuit salus, n. (x)1990, 2016, 2034, 2035; ipsum Sanctum procedens a Divino Humano Domini es quod separat malos a bonis, mali enim timent et horrent adeo Sanctum Domini ut non approximare possint ad illud, sed inde longe fugiunt quisque secundum profanum apud illos, in sua inferna. @1 i usque.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church