Arcana Coelestia (Elliott) n. 2319

Previous Number Next Number See English 

2319. {1} `Duo angeli': quod significent Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, Cui judicium, constat tam (c)a significatione angelorum in Verbo quam ex eo quod hic `duo angeli' dicantur: quod `angeli' in Verbo significent quoddam essentiale Divinum apud Dominum, sed quid, ex serie constare posse, prius n. 5925 ostensum est; quod hic significent Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, ex eo patet quia per `tres viros' qui fuerunt apud Abrahamum, intellectum est Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens Domini, n. 2149, 2156, 2288; inde {2}, (m)et ex eo quod Jehovah dicuntur, vers. 24,(n) tum ex significatione `angelorum,' n. 1925, liquet quod per `duos angelos' hic intelligatur Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini. @1 2319-2321 were written in A as one paragraph, but then divided by insertion of 2320 and 2321 in the text.$ @2 i hic nunc non tres viri nominantur, sed duo angeli, qui quod fuerint iidem, qui apud Abrahamum, ex praecedente capite constat.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church