2303. Spiritus angelici qui (t)superne antrorsum, mecum locuti loquela angelica, non distincta in voces, dicentes quod status eorum esset status tranquillitatis pacis, et quod apud eos essent quoque infantes, et quod ab eorum consortio perciperent beatitudinem; erant quoque illi spiritus ex sexu feminino. Locuti porro de infantibus in tellure, quod apud eos statim post nativitate' sint angeli e caelo innocentiae; succedente aetate angeli e caelo tranquillitatis pacis; postea qui e societatibus charitatis; et dein, sicut innocentia et charitas apud infantes liberos decrescit, alii angeli; et tandem cum adultiores fiunt et intrant in vitam a charitate alienam, quod (t)quidem angeli adsint sed remotius, et hoc secundum fines vitae quos angeli imprimis regunt, bonos jugiter insinuando et malos avertendo; at {1} quantum hoc possunt aut non possunt, [tantum] propius aut remotius influunt. @1 et.$