Arcana Coelestia (Elliott) n. 2276

Previous Number Next Number See English 

2276. `Forte inventi fuerint triginta': quod significet aliquid pugnae, constat ex significatione numeri triginta: quod `triginta' significent aliquid pugnae, ita parum pugnae, est inde quia numerus ille per multiplicationem compositus est ex `quinque,' quibus significatur aliquid parum, et ex `sex,' quibus significatur labor seu pugna, ut in Parte Prima n. 649, 720, 737, 900, 1709 ostensum est: [2] inde etiam numerus ille, ubicumque in Verbo legitur, significat aliquid parum respective, sicut apud Zachariam, Dixi ad illos, Si bonum in oculis vestris, date mercedem [meam,] et si non, omittite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos; et dixit Jehovah ad me, Projice illud ad figulum, magnificentiam pretii, qua aestimatus sum ab apud (c)eos; et sumpsi triginta argenteos, et projeci illud in domum Jehovae ad figulum, xi 12, 13;

pro quod tam parum aestimaverant meritum Domini, (c)ac redemptionem (c)et salvationem ab Ipso; `figulus' pro reformatione et regeneratione: [3] inde de iisdem triginta argenteis {1} apud Matthaeum, Sumpserunt triginta argenteos [pretium aestimati], quem emerant a filiis Israelis, et dederunt pro agro figuli, sicut praecepit mihi Dominus, xxvii [9,] 10;

ex quibus manifeste constat, quod `triginta' ibi pro pretio aestimati parvo: {2} aestimatio servi {3} qui pro vili habebatur, erat triginta siclorum, ut constat apud Mosen, Si servum ferierit bos, aut ancillam, argentum triginta siclorum dabit domino ejus, et bos lapidabitur, Exod. xxi 32;

quam vilis habebatur servus, constat ibi vers. 20, 21; `servus' in sensu interno pro labore. [4] Quod Levitae assumerentur ad obeundum ministerium, quod describitur per venientem ad exercendum militiam, et faciendum opus in tentorio, a filio triginta annorum ad quinquaginta, Num. iv 3, 23, 30, 35, 39, 43, erat quia per `triginta' significabantur qui initiarentur, ita qui parum adhuc exercere militiam in spirituali sensu intellectum possent; [5] praeter alibi, ubi `triginta' in Verbo nominantur; Sicut quod offerrent super filium bovis minham tres decimas, Num. xv 9, quod erat (x)quia sacrificium de bove repraesentabat bonum naturale, ut supra n. 2180 ostensum, et bonum naturale parum est respective ad bonum spirituale, quod repraesentabatur per sacrificium arietis, et adhuc minus respective ad bonum caeleste, quod repraesentabatur per sacrificium agni, circa quae alia ratio decimarum minhae fuit, ut constat ibi vers. 4-6; tum Num. xxviii 12, 13, 20, 21, 28, 29; xxix 3, 4, 9, 10, 14, 15; quae rationes decimarum seu proportiones nusquam mandatae fuissent nisi involvissent arcana caelestia. {4}`Triginta' pro parvo etiam apud Marcum, Semen, quod cecidit in terram bonam, dedit fructum ascendentem, et crescentem, et tulit unum triginta, et alterum sexaginta, et alterum centum, iv 8;

`triginta' pro parvo proventu, et pro quod parum laboravit; numeri illi non designati fuissent nisi involvissent illa quae significant. @1 i ita.$ @2 In Verbo alibi etiam triginta occurrunt, et ibi significant parum, sicut apud Mosen.$ @3 enim.$ @4 i Quod.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church