2268. `Num disperdes in quinque totam urbem?': quod significet num pro parvo quod deest, peribit homo, constat ex significatione `quinque' quod sit parum, de qua mox supra, et ex significatione `urbis' quod sit verum, de qua etiam prius: mens humana quoad vera, in Verbo comparatur `urbi' et appellatur quoque urbs; et {1} quoad bona quae in veris, comparatur `habitatoribus' ibi et vocantur etiam habitatores; similiter enim se habent si vera quae in memoriis hominis, inque mentis ejus cogitationibus, sunt {2} sine bonis, sunt sicut urbs sine incolis, ita vacua et inanis; immo etiam de angelis praedicari potest quod habitent quasi in veris hominis, et insinuent affectiones boni a Domino, cum homo in amore in Dominum et in charitate erga proximum vivit; nam ita delectantur habitare, hoc est, vivere apud tales homines: aliter apud eos qui in veris aliquibus sunt et in nullis bonis charitatis. @1 at.$ @2 cogitatione, sint.$