2254. Vers. 25. Absit Tibi a faciendo secundum rem hanc, ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius; absit Tibi, num Judex totius terrae non faciet judicium? `Absit Tibi a facienda secundum rem hanc' significat horrorem Domini: `ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius' significat quod bonum non mori possit quia malum inde separari potest: `absit Tibi' significat horroris gradum majorem: `num judex totius terrae non faciet judicium significat quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere.