225. Quod 'medium arboris horti' significet bonum naturale quo aliqua perceptio, quae vocatur 'arbor,' constare potest etiam ab horto in quo fuit caelestis homo; nam omne id vocatur hortus quod bonum et verum, cum differentia secundum hominem qui illum colit. Bonum non est bonum nisi intimum ejus sit caeleste, ex quo seu per quod a Domino, perceptio; intimum hoc vocatur 'medium,' etiam [alibi] in Verbo.