Arcana Coelestia (Elliott) n. 2246

Previous Number Next Number See English 

2246. `Iverunt versus Sodomam': quod significet de {1} humano genere quod in tanto malo, constat (c)a significatione `Sodomae' quod sit malum ex amore sui, de qua supra n. 2220, et `prospicere ad facies Sodomae' quod sit ad statum `generis humani', n. 2219; quod `Sodoma' significet statum humani generis quod in tanto malo, inde est quia per `Sodomam' non intelligitur Sodoma sed omnes illi in universa terrarum orbe qui sunt in amore sui, et per descriptionem Sodomae repraesentatur status omnium qui in illo malo sunt, ut a sequentibus constare potest: quod amor sui sit omnium malorum fons, ita ipsum malum, constat ab (c)illis quae de illo prius n. 2045, 2057, 2219 dicta et ostensa sunt; quare hic dicitur quod in tanto malo. @1 humanum genus AI but see 2244.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church