Arcana Coelestia (Elliott) n. 2242

Previous Number Next Number See English 

2242. `Descendam quaeso, et videbo': quod significet visitationem, constare potest ex significatione `descendere ad videndum' quod sit judicium, de qua in Parte Prima n. 1311, proinde quod sit visitatio; ultimum tempus Ecclesiae in communi, et ultimum tempus cujusvis in particulari, in Verbo vocatur visitatio, ac praecedit judicium, estque sic visitatio non aliud quam exploratio qualis est, nempe qualis Ecclesia {1} in communi, vel homo in particulari, quae exploratio exprimitur in sensu litterae per quod `descendat Jehovah et videat'; [2] sensus litterae qualis sit, inde constare potest, non enim descendit Jehovah, nam de Domino non praedicari potest descendere quia semper in supremis est; nec videt Jehovah num ita sit, nam nec de Domino praedicari potest videre num ita sit quia omnia et singula ab aeterno novit; sed usque ita dicitur quia apud hominem apparet sicut ita fieret; homo enim est in inferioribus, et cum ibi aliquid existit, non cogitat, ne quidem scit, quomodo se superiora habent, ita nec quomodo influunt, non (t)enim ultra quam ad proxima cogitatio {2} ejus vadit, inde non potest aliter percipere quam quod sit aliquid tale quod simile est descendere et videre; et eo magis cum putat quod nemo sciat quod cogitat; praeter quod non aliam ideam habeat {3} quam quod sit ab alto, et cum a Deo quod sit ab altissimo, cum tamen non ab altissimo, sed ab intimo; [3] inde constare potest qualis sit qualis litterae, quod nempe sit secundum apparentias, qui si non foret secundum apparentias, Verbum nemo intelligeret et agnosceret, ita non {4} reciperet; sed angeli non ita in apparentiis sunt sicut homo, quare Verbum cum quoad litteram est pro homine, quoad sensum internum est pro angelis, tum etiam pro illis hominibus quibus, ex Divina Domini Misericordia, donatum est, cum {5} vivunt in mundo, esse sicut angeli. [4] (s)Visitatio passim memoratur in Verbo, et per (c)eam significatur vel vastatio quae est Ecclesiae aut cujusvis, vel liberatio, ita exploratio qualis est; pro vastatione, apud Esaiam, Quid facietis die visitationis {6}?... E longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio, et ubi relinquetis gloriam vestram? x 3:

apud eundem, Stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in egressu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, et visitabo super orbem malum,' et super impios iniquitatem eorum, xiii 10, 11;

quod per `stellas et sidera quae non lucebunt, et solem qui obscurabitur, et lunam quae non splendere faciet lucem suam' significetur quod nullus amor {7} et nulla charitas, videatur n. 2120, et quia id est vastatio, est `dies visitationis': [5] apud Jeremiam, Cadent inter cadentes, et tempore visitationis eorum impingent, viii 12;

pro tempore cum vastati sunt, seu cum nulla charitas et fides: apud Ezechielem, Appropinquarunt visitationes urbis, et vir instrumentum perditionis ejus in manu ejus, ix 1;

ibi etiam {8} de vastatione agitur, inde `instrumentum perditionis viro': apud Hosheam, Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, ix 7;

similiter: apud Micham, Dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit, nunc erit perplexitas eorum, vii 4;

etiam pro vastata charitate: apud Mosen, In die visitandi Me {9}, et visitabo super eos peccatum eorum, Exod. xxxii 34;

ubi de populo in deserto postquam fecerunt sibi vitulum aureum. Quod per visitationem significetur liberatio, patet {10} a sequentibus locis,' Exod. iii 16; iv 31; Jer. xxvii 22; xxix 10; Luc. i 68, 78; xix 41, 42.(s) @1 i vel.$ @2 i quae percipit.$ @3 possit habere.$ @4 nec.$ @5 dum.$ @6 i et devastationis.$ @7 amplius.$ @8 quoque.$ @9 A alters visitationis mei to visitandi Me.$ @10 passim in Verbo, ut.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church