Arcana Coelestia (Elliott) n. 2236

Previous Number Next Number See English 

2236. `Propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum': quod significet quod ideo Humana Essentia adjuncta erit Divinae, non ita constat ex significatione vocum, sed ex eo quod omnia illa quae in Verbo dicta sunt, involvant Adventum Domini ut uniret Humanam Essentiam Divinae, per quam unitionem salvaret genus humanum; haec sunt quae significantur in sensu interno per quod `adduceret super {1} Abrahamum illud quod locutus est super illum.' @1 i Jehovah.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church