Arcana Coelestia (Elliott) n. 2216

Previous Number Next Number See English 

2216. Quod `et dixit, Non, quod risisti' significet quod usque (t)tale esset,' constat etiam absque explicatione. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 2072 de significatione `ridere seu risus' dicta sunt, quod nempe sit affectio rationalis, et quidem affectio veri aut falsi in rationali, inde est omnis risus; quamdiu talis affectio in rationali est quae se in risum exserit, tamdiu est aliquid corporeum aut mundanum, ita mere humanum; bonum caeleste et bonum spirituale non ridet, sed jucundum et hilare suum in facie, loquela et gestu alio modo depromit; in risu enim sunt permulta, ut plurimum aliquid contemptus qui tametsi non apparet, usque sublatet, seque distinguit facile ab hilaritate animi quae quoque aliquod simile risus producit. Describitur status rationalis humani apud Dominum per quod `Sarah risit,' et significatum per id, qua affectione verum rationalis tunc a bono separatum spectaret {1} illud quod (o)dicebatur, quod exueretur et Divinum indueretur; non quod riserit, sed quod ex Divino perceperit quale adhuc {2} esset, et quantum humani adhuc {3} inesset quod expelleret; hoc significatur per `risum Sarae' in sensu interno. @1 spectavit.$ @2 i rationale apud Se.$ @3 ei.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church