Arcana Coelestia (Elliott) n. 2186

Previous Number Next Number See English 

2186. `Et ille stans ante illos sub arbore': quod significet perceptionem inde, sequitur ex significatione `arboris' quod sit perceptio, de qua n. 103, 2163; supra vers. 4 dictum quod `tres viri qui venerunt ad Abrahamum, incumberent sub arbore,' quibus significatum quod Divinum accederet ad perceptionem illius statu" in quo tunc fuit Dominus; hic autem dicitur quod `Abraham steterit sub arbore,' quo significatur quod Dominus accesserit ad perceptionem Divinam, postquam Se praeparaverit, quod reciprocum est; quisque videre potest quod non absque causa sit, quod dictum de tribus viris et de Abrahamo, quod `steterint sub arbore,' proinde quod dictum propter arcana illa quae in illis latent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church