Arcana Coelestia (Elliott) n. 2184

Previous Number Next Number See English 

2184. Quod `butyrum' sit caeleste rationalis, quod `lac' sit spirituale inde, et quod `filius bovis' sit naturale correspondens, constat a significatione `butyri,' et a significatione `lactis,' tum a significatione `filii bovis'; quod `butyrum' attinet, illud in Verbo significat caeleste, et hoc ex pinguedine; quod `pingue' sit caeleste, in Parte Prima n.' 353 ostensum est; et quod `oleum,' quia pingue, sit ipsum caeleste, n. 886; quod etiam `butyrum,' constare potest apud Esaiam, Ecce virgo pariens filium, et vocabit nomen ejus Immanuel, butyrum et mel comedet, ad sciendum ipsum reprobare malum et eligere bonum, vii 14, 15;

ubi agitur de Domino, Qui est Immanuel; et quod per `butyrum' non significetur butyrum, nec mel per `mel,' quisque videre potest; sed per `butyrum' significatur caeleste Ipsius, et per `mel' illud quod ex caelesti: [2] apud eundem, Et erit prae multitudine faciendi lac, comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 22;

ubi de regno Domini, et de illis qui in terris (o)qui in regno Domini sunt; `lac' ibi pro bono spirituali, `butyrum' pro bono caelesti, et `mel' pro felici inde: [3] apud Mosen, Jehovah solus ducit eum, et non cum illo deus alienus, equitare facit illum super excelsis terrae, et cibat proventibus agrorum, et sugere facit eum mel e petra, et oleum e silice rupis: butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibes merum, Deut. xxxii 12-14;

quid haec sunt, nemo intelligere potest nisi sciat sensum internum cujusvis; apparet sicut congeries expressionum, quales sunt eloquiorum apud sapientes mundi, sed usque unumquodvis significat caeleste et ejus spirituale, tum inde beatum et felix, et haec in concinna serie; `butyrum armenti' est caeleste naturale, `lac gregis' est caeleste spirituale rationalis. [4] Quod autem `lac' attinet, ut dictum, hoc significat spirituale ex caelesti, seu caeleste spirituale; quid caeleste spirituale, videatur in Parte Prima n. 1577, 1824, et alibi passim; quod `lac' sit spirituale quod ex caelesti, inde est quia `aqua' significat spirituale, n. 680, 739; lac autem quia in illo pingue, caeleste spirituale {1}, seu quod idem, boni verum, aut quod idem, amoris seu charitatis fidem, aut {2} quod `etiam' idem, boni voluntatis intellectuale, (m)adhuc idem, affectionem veri in qua intus affectio boni, et adhuc (o)quod idem, affectionem cognitionum ac scientiarum ex affectione charitatis erga proximum, qualis est apud eos qui amant proximum et se confirmant in eo ex cognitionibus fidei, tum {3} ex scientificis, et haec inde amant(n); haec omnia eadem sunt ac caeleste spirituale, et praedicantur secundum rem de qua agitur: [5] quod illud significetur, patet etiam ex Verbo, ut apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et sine pretio vinum et lac; cur appenditis argentum pro non pane? lv 1, 2;

ubi `vinum' pro spirituali quod est fidei, `lac' pro spirituali quod est amoris: apud Mosen, Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum operimentum suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus {4} prae lacte, Gen. xlix [11], 12;

ubi prophetia Jacobi, tunc Israelis, de Jehuda, et per `Jehudam' ibi describitur Dominus; et per `album dentibus {5} prae lacte' significatur caeleste spirituale quod Ipsius Naturali: [6] apud Joelem, Erit in die illo stillabunt montes mustum, et colles ibunt lacte; et omnes rivi Jehudae ibunt quis, iv 18;

ubi de regno Domini, et `lac' ibi pro caelesti spirituali. In Verbo etiam terra Canaan, per quam repraesentatur et significatur regnum Domini, dicitur `terra lacte et melle fluens,' ut Num. xiii 27; xiv 8; Deut. xxvi 9, 15; xxvii 3; Jer. xi 5; xxxii 22; Ezech. xx 6, 15; et ibi per `lac' nihil aliud intelligitur quam abundantia caelestium spiritualium, et per `mel' abundantia felicitatum inde; `terra' est ipsum caeleste regni, ex quo illa. [7] Quod `filium bovis' concernit {6}, quod per (c)illum significetur caeleste naturale, mox supra n. 2180 ostensum; (m)caeleste naturale est idem ac bonum naturale, seu bonum in naturali; naturale hominis, sicut ejus rationale, habet suum bonum et suum verum, nam ubivis est conjugium boni et veri, ut supra n. 2173 dictum; bonum naturalis est jucundum quod percipitur ex charitate seu ex amicitia quae charitatis est, ex quo jucundo existit volupe seu voluptas, quae proprie est corporis; verum naturalis est scientificum quod illi jucundo favet; inde constare potest quid caeleste naturale.(n) @1 spirituale caelestis, hoc est.$ @2 adhuc.$ @3 i etiam.$ @4 dentes.$ @5 dentes.$ @6 attinet.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church