218. Vers. 8. Et audiverunt vocem Jehovae Dei, sibi euntem in horto, ad auram diei, et occultavit se homo, et uxor ejus, a facie Jehovae Dei, in medio arboris horti. Per 'vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto' intelligitur dictamen quod metuebant; dictamen est residuum perceptionis quod habebant: per 'auram {1} (seu spiritum) diei significatur tempus cum adhuc Ecclesia residuum haberet de perceptione: per 'occultare se a facie Jehovae Dei' est timere dictamen sicut solent qui conscii mali: per 'medium arboris horti, in quo es occultabant' significatur bonum naturale; 'medium' dicitur, quod intimum; 'arbor' est perceptio ut dictum prius; sed quia parum perceptionis, in singulari dicitur 'arbor,' sicut una residua. @ 1 Parentheses inserted, not in I.$