Arcana Coelestia (Elliott) n. 2176

Previous Number Next Number See English 

2176. `Festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas': quod significet caeleste amoris Ipsius in illo statu, constat ex significatione `farinae, similaginis et placentae,' de quibus in mox sequentibus; quod haec involvantur, nusquam aliquis qui in sensi litterali seu vocum, minus qui in historicis per illas descriptis animum tenet, credere potest; nam cogitat non solum de paratu hoc, sed etiam de viris qui ad Abrahamum venerunt, non autem de eo quod arcaniora involvant; quae causa est quod minus credere possit quod in singuli Verbi historicis {1} recondita sint arcana, aeque ac in propheticis; historica enim maxime ad se mentem attrahunt et interiora obfuscant; sed usque quod arcana illis insint, etiam penitus abscondita, ex eo solo constare potest quod Verbum Domini sit, scriptum non solum pro homine sed etiam simul pro caelo, et quidem ita ut cum homo illud legit, angeli tunc habeant inde caelestes ideas, ut {2} sic per Verbum conjunctum sit caelum cum humano genere. Quid per `farinam similaginem, et placentas' intelligatur in sensu interno, nunc sequitur. @1 historici.$ @2 et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church