Arcana Coelestia (Elliott) n. 2163

Previous Number Next Number See English 

2163. `Incumbite sub arbore': quod significet ad perceptionem Sui status in quo fuit, constat ex significatione `arboris' quod sit perceptio, de qua n. 103; ipse sensus inde ex serie rerum, quod sit ille: quod `arbores' significaverint perceptiones, inde fuit quia caelestis homo comparatus et assimilatus fuit paradiso seu horto in Edene, inde perceptiones caelestium apud eum `arboribus' ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church