2151. Quod `cucurrit Abraham obviam illis' significet quod propius accesserit ad illa quae percipiebantur, constat ex serie rerum in sensu interno, agitur enim in versu praecedente de perceptione Domini in qua fuit; in hoc versu, quod animadverteret perceptione: ex Divino, hic nunc quod propius accesserit ad (c)eam, repraesentatur et sic significatur per quod `cucurrit obviam illis.'