Arcana Coelestia (Elliott) n. 2146

Previous Number Next Number See English 

2146. `Incalescente die': quod significet ex amore, constat ex significatione `caloris' quod in sensu interno sit amor; et quia calor est vel diei vel anni, repraesentatur amor vel per calorem diei vel per calorem anni, secundum illa quae in historicis memorantur: qua `calor' significet amorem, ex eo constare potest quod amor dicatur calor spiritualis et quod omnis affectio significetur per incalescentiam, etiam in sermone vulgari; et praeterea ex eo quod amor et ejus affectiones, in interioribus hominis, tum quoque in exterioribus ejus inque ipsis corporeis, manifestum se sistant per speciem caloris; immo nec aliunde est origo ejus apud hominem, cum ex interioribus ejus effluit: sed qualis amor, talis calor; amor caelestis et amor spiritualis sunt {1} qui genuinum calorem sistunt; omnis alius calor, qui nempe ex amoribus sui et mundi, tam ex aliis amoribus spurcis, est immundus, et fatiscit in altera vita in excrementitium, videatur n. 1773. Praeterea sciendum quod sanctum nusquam praedicetur nisi ex amore et charitate, (non autem ex fide nisi quantum amoris aut charitatis fidei veris inest; fidei vera non sancta sunt nisi inde; videantur quae prius n. 2049. @1 est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church