Arcana Coelestia (Elliott) n. 2141

Previous Number Next Number See English 

2141. Perceptio Domini de humano genere quod in malo et {1} falso; `Sodoma' est amor sui et inde cupiditas imperandi ex malo, `Amora' est ex falso, vers. 16, 20: quod non celari potuerit Domino in illo statu, quia per Ipsam et ab Ipso omnis salvatio, vers. 17-19 nempe quod visitandi, quando ad summum malitia eorum pervenit, vers. 20, 21 cum in perceptione illa esset, vers. 22 quod intercesserit pro illis; primam pro illis apud quos vera, et ea plena bonis, qui significantur per `quinquaginta,' vers. 23-26: tam pro illis apud quos minus boni, sed hoc usque conjunctum veris, qui significantur per `quadraginta quinque,' vers. 27, 28: dein pro illis qui in tentationibus fuerunt, qui significantur per `quadraginta,' vers. 29: ut et pro illis qui in aliquibus pugnis contra mala [fuerunt], qui significantur per `triginta,' vers. 30: post pro illis apud quos aliunde status affectionis boni, qui significantur per `viginti,' vers. 31: demum pro illis apud quos status affectionis veri, qui significantur per `decem,' vers. 32: et jugiter responsum, quod illi salvarentur, vers. 26, 28-32: his peractis, quod Dominus in pristinum statum perceptionis redierit, vers. 33. Haec arcana in hoc capite sunt in sensu interno, quae ex littera non patent {2}. @1 i in.$ @2 In A there are interesting notes on these last verses, as follows:

Sodoma Amora Amor imperandi ex malo et amor imperandi ex falso. 50 45 40 30 Si multum boni, adjunctum, per tentationes aut pugnas, aut alios 20 10 status affectionis boni aut affectionis veri. They are followed by a shorter and much corrected form of n. 2136-2141.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church