Arcana Coelestia (Elliott) n. 2133

Previous Number Next Number See English 

2133. Bis et ter, ex Divina Domini Misericordia, eousque caelum mihi apertum fuit ut audiverim glorificationem Domini communem, quae talis est ut plures {1} societates simul et unanimiter, sed usque quaelibet societas per se distinctis affectionibus et de ideis, glorificarent Dominum; erat caelestis vox audita in longum et latum in tam immensum ut auditus deficeret absque fine, sicut visus dum spectat universum; et hoc erat cum intimo gaudio ac intima felicitate. Etiam percepta glorificatio Domini quandoque instar radiationis defluentis et afficientis interiora mentis. Glorificatio haec fit quando in statu tranquillitatis et pacis sunt, nam tunc ex intimis eorum gaudiis ac ex ipsis felicitatibus illa effluit. @1 innumerabiles.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church