Arcana Coelestia (Elliott) n. 2130

Previous Number Next Number See English 

2130. Quod alterum attinet, nempe ideam ultimi judicii coram bonis cum intromittuntur in caelum, quomodo se habet, licet referre: dicitur in Verbo quod clausa sit janua ut non amplius intromitti possint; et quod oleum defecerit, ac serius venerint, et ideo non admissi, per quae etiam status ultimi judicii significatur; quomodo haec se habent et quomodo intelligenda, mihi ostensum est. [2] Audivi societates spirituum, unam post alteram, dicentes voce clara quod lupus voluisset eos auferre sed quod Dominus eripuerit eos, et sic quod restituti sint Domino, inde gavisi ex intimo corde; fuerunt enim in desperatione, ita in timore, quod clausa esset janua, et quod sero venissent ut non possent intromitti; talis cogitatio illis infusa fuit ab iis qui lupi vocantur, sed evanuit per id quod intromitterentur, hoc est, quod reciperentur a societatibus angelicis; intromissio in caelum non aliud est; intromissio visa mihi, quasi facta et continuata per societates usque ad duodecim, et quod duodecima aegrius quam undecim priores intromitteretur, hoc est, reciperetur; postea quoque admittebantur octo quasi societates quae quod fuerint ex sexu feminino, mihi indicatum est: quibus visis, dicebatur, quod hic processus admissionis, hoc est, receptionis, in societates caelestes ita appareat, et hoc continue, ordine ab uno loco in alterum; tum quod caelum nusquam in aeternum oppleatur, minus quod janua claudatur, sed quo plures eo veniunt, eo illis qui in caelo beatius et felicius, quia inde unanimum fortius. [3] Postquam illi intromissi sunt, tunc apparebat {1} tanquam clauderetur caelum; erant enim plures qui dein etiam volebant intromitti, hoc est, recipi; sed responsum tulerunt quod non possent adhuc; quod significatur per `serius venientes,' per quod `janua clausa,' per `pulsantes' et per quod `oleum illis defecerit in lampadibus'; quod illi non admissi, erat ob causam quia nondum praeparati ut interesse possent societatibus angelicis ubi amor mutuus, nam ut supra n. 2119 ad finem dictum, qui in charitate erga proximum in mundo vixerunt, per gradus in caelum a Domino elevantur. [4] Erant etiam alii spiritus, qui ignorabant quid caelum, quod sit amor mutuus, qui etiam tunc intromitti volebant putantes quod solum sit intromissio, sed responsum tulerunt quod iis nondum tempus, sed quod alio tempore, cum praeparati: quod duodecim societates apparuerint, erat causa quia `duodecim' significant omnia fidei, ut supra (o)n. 2129 ad finem dictum. @1 quasi.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church