Arcana Coelestia (Elliott) n. 2119

Previous Number Next Number See English 

2119. Quod `Ultimum vitae cujusvis hominis' cum moritur, sit ei ultimum judicium, aliquos non latet, sed usque pauci credunt; cum tamen constans veritas est quod unusquisque homo post mortem in alteram vitam resurgat, et sistatur coram judicio: sed hoc judicium ita se habet: ut primum frigescunt corporea ejus, quod fit post aliquot dies, resuscitatur ille a Domino per angelos caelestes qui primum apud illum sunt; sed cum talis est ut cum illis esse nequeat, excipitur ab angelis spiritualibus, et successive postea a bonis spiritibus; nam omnes quotcumque in alteram vitam veniunt, sunt advenae grati et accepti; sed quia sequuntur illum desideria ejus qui malam vitam egerat, non diu morari potest apud angelos et bonos spiritus, sed successive semet ab illis separat, et hoc eousque dum venit ad spiritus similis et conformis vitae quam habuit in mundo; tunc apparet ei tanquam in vita corporis sui esset, in se etiam est continuatio vitae; ab hac vita incohat ejus judicium: qui malam vitam egerunt, per temporis moras descendunt in infernum; qui bonam, per gradus elevantur a Domino in caelum: tale est ultimum judicium cujusvis, de quo ab experientia in Parte Prima.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church