Arcana Coelestia (Elliott) n. 2109

Previous Number Next Number See English 

2109. `Filius tredecim annorum': quod significet reliquias sanctas, constare potest a significatione `decem' quod sint reliquiae, de qua prius n. 576, 1988, et ex significatione `trium' quod sit sanctum, de qua n. 720, 901 inde numerus `tredecim' quia compositus est ex decem et tribus, significat reliquias sanctas; quod numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893: quid reliquiae apud hominem, dictum est, n. 468, 530, 561, 660, 1050, 1906.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church