Arcana Coelestia (Elliott) n. 2107

Previous Number Next Number See English 

2107. `In circumcidendo illo carnem praeputii sui': quod significet cum Externi Hominis mala prorsus expulit, constat ex significatione `circumcidi' quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, seu quod idem, a malis, nam omnia mala inde sunt, de qua supra n. 2039, 2041, 2053, 2057 et quod Dominus ex propria potentia expulerit mala, et sic Humanam Essentiam fecerit Divinam, in Parte Prima multis demonstratum est, (x)tum supra n. 2025.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church