2098. `Et ascendit Deus desuper Abrahamo': quod significet ingressum Domini in priorem statum, constat inde, et sic absque explicatione. Quod bini status Domino fuerint {1} cum vixit in mundo, unus humiliationis, alter glorificationis, prius n. 1603, 2033 ostensum (o)est; quia bini status, constat quod quoque bini status perceptionis [Ipsi] fuerint; in statu glorificationis, hoc est, unionis Homini cum Divino fuit, cum haec quae in hoc capite huc usque in sensu interno continentur, percepit: et quod non amplius in perceptione tali, exprimitur per haec quod `absolverit ad loquendum cum illo, et (x)ascenderit Deus desuper Abrahamo.' @1 Domini fuerit.$