Arcana Coelestia (Elliott) n. 2085

Previous Number Next Number See English 

2085. `Semini illius post illum': quod significet illos qui fidem in Dominum haberent, constat ex significatione `seminis' quod sit fides, de qua prius n. 1025, 1447, 1620, 2034. Per, `semen' hic significantur illi qui fidem amoris, hoc est, amorem in Dominum habent, proinde caelestes seu qui ab Ecclesia caelesti sunt, nam agitur de semine ex Isaco; qui autem fidem charitatis, hoc est charitatem erga proximum habent, proinde spirituales seu qui ab Ecclesia spirituali sunt, significantur per `Ismaelem,' de quo in versu nunc sequente; quae distinctio inter caelestes et spirituales sit, videatur supra n. 2069, 2078; tum quae distinctio inter habere amorem in Dominum et habere charitatem erga proximum, n. 2023.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church