Arcana Coelestia (Elliott) n. 2066

Previous Number Next Number See English 

2066. `Et etiam dabo ex illa tibi filium': quod significet Rationale, constat ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; et quia omne rationale a vero incohat, hic per `filium' significatur rationale: primum rationale Domini repraesentatum et significatum est per `Ismaelem, natum ex Hagare ancilla,' de quo in cap. praec. xvi; alterum Rationale de quo hic agitur, repraesentatur et significatur per `Isacum qui nasceretur ex Sarah'; illud, nempe quod repraesentatum per `Ismaelem,' fuit rationale quod domo postea expulsum est; hoc autem Rationale quod repraesentatur per `Isacum,' est quod domo mansit quia Divinum: sed de hoc rationali in sequente capite, ubi de Isaco, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church