Arcana Coelestia (Elliott) n. 2048

Previous Number Next Number See English 

2048. Quod `natus domus' significet caelestes et quod `emptio `argenti' significet spirituales, ita qui intra Ecclesiam, constat a significatione `nati domus' quod sint illi qui intra domum, `domus' in Verbo significat caeleste, quia hoc intimum, unde per `domum Dei' significatur in universali sensu regnum Domini, in minus universali, Ecclesia, in particulari, ipse homo in quo est regnum seu Ecclesia Domini; quando homo dicitur `domus,' significatur caeleste fidei apud eum, quando `templum,' significatur verum fidei apud eum; ita hic per `natum domus' significantur {1} caelestes. Quod autem `emptio argenti' seu `emptus argento' significet spirituales, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, ita spirituale fidei, de qua in Parte Prima n. 1551: [2] caelestes dicuntur qui sunt in amore in Dominum, et quia Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, in illo amore fuit, erat Ecclesia caelestis: spirituales dicuntur qui in amore {2} erga proximum, et sic in vero fidei: talis fuit Antiqua Ecclesia quae post diluvium; de distinctione inter caelestes et spirituales pluries actum est in Parte Prima. Quisque videre potest quod hic arcana caelestia sint, nempe quod circumcidendi essent nati domus et empti argento, tum quoque filii alienigenae, et quod illi {3} nominentur, et hoc aliquoties, ut in vers. seq. 13, 23, 27, quae arcana non patent nisi ex sensu interno, nempe quod per `natos domus' et `emptos argento' significentur caelestes et spirituales, ita qui intra Ecclesiam, et per `filium alienigenam qui non e semine,' illi qui extra Ecclesiam. @1 intelliguntur.$ @2 charitate.$ @3 hi.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church