2031. Vers. 9. Et dixit Deus ad Abraham, Et tu foedus Meum custodies, tu et semen tuum post te, in generationes eorum. `Dixit Deus ad Abraham' significat perceptionem: `et tu foedus Meum custodies' significat unionem adhuc arctiorem: `tu et semen tuum post te' significat quod ab Ipso conjunctio omnium qui fidem in Ipsum habent: `in generationes eorum' significat illa quae sunt fidei.