Arcana Coelestia (Elliott) n. 2026

Previous Number Next Number See English 

2026. Quod `dabo tibi' sit quod Ipsius sint quae in caelis et in terris, ex illis quae nunc dicta sunt, sequitur; `dare tibi' in sensu litterae est quod Deus seu Jehovah Ipsi daret {1}, sicut etiam in Verbo evangelistarum, quod `Pater dederit ipsi omnia (o)quae in caelo et in terra'; sed in sensu interno in quo ipsum verum sistitur in sua puritate, est quod Dominus Sibi acquisiverit, quia {2} in Ipso et in singulis Ipsius fuit Jehovah, ut dictum est; quod per simile adhuc illustrari potest; sicut si interior seu rationalis homo aut cogitatio diceret, quod corporeum ejus haberet quietem seu tranquillitatem si desisteret hoc aut illud facere, tunc qui dicit est idem homo ac is ad quem dicitur, nam tam rationale est hominis quam corporeum {3}, quare cum illud dicitur, hoc intelligitur. Praeterea quod Domini sint quae in caelis et in terris, constat ex plurimis locis Verbi, praeter ex illis quae in Veteri Testamento, etiam ex his apud evangelistas, Matth. xi 27; (o)xxviii 18; Luc. x 22; Joh. iii 34, 35; xvii 2; et ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 458, 551, 552, 1607; et quia Dominus regit universum caelum, etiam regit omnia quae in terris, ita enim connexa sunt ut qui unum regit, omnia regat; a caelo enim angelorum, dependet caelum spirituum angelicorum, ab hoc mundus spirituum, ab hoc iterum genus humanum, et similiter a caelis omnia quae sunt in mundo et natura, nam absque influxu a Domino per caelos, nihil usquam quod in natura et triplici ejus regno est, existeret et subsisteret; (o)videatur n. 1632. @1 dederit.$ @2 quippe.$ @3 i etiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church