Arcana Coelestia (Elliott) n. 2024

Previous Number Next Number See English 

2024. Vers 8. Et dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam, et ero illis in Deum. `Dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum' significat quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisivit, quae sunt `terra peregrinationum'; `dabo tibi' est quod Ipsius sint quae in caelis et in terris; `et semini tuo post te' significat quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent: `omnem terram Canaan' significat regnum caeleste: `in possessionem aeternam' significat in aeternum: `et ero illis in Deum' significat quod unus Deus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church