Arcana Coelestia (Elliott) n. 1989

Previous Number Next Number See English 

1989. `Abram': quod significet Dominum in illo statu et in illa aetate, constat ex illis quae prius de Abramo dicta sunt: Abram in sensu interno repraesentat Dominum, nam alius Abram cum nominatur in Verbo, in caelo non intelligitur: quid Abram, quidem illi qui intra Ecclesiam nati sunt et audiverunt ex Verbo de illo, cum veniunt in alteram vitam, norunt, sed quia est sicut alius, nec quicquam auxilii eis ferre potest, non amplius curant; et informantur quod per `Abramum' in Verbo nullus alius intellectus sit quam Dominus; angeli vero qui in caelestibus ideis sunt, et non illas figunt in aliquo {1} homine, prorsus ignorant Abramum, quare dum legitur ab homine Verbum et nominatur Abram, non alium quam Dominum percipiunt, et ad haec verba, Dominum in illo statu et in illa aetate, nam hic Jehovah loquitur cum Abramo, hoc est, cum Domino. @1 quodam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church